monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > uwbM.p.th.f.68.260 > uwbM.p.th.q.1a.11 > csg68.404 > sectio 13 > tblHarleyMS1775.19v > sectio 5 > csg75.840 > bnfGrec107.999 > sectio 18 > uwbM.p.th.f.12.72 > bnf17226.139 > csg48.256 > 106 > 334 > sectio 4 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 9, 4
Sed sicut nostrum periculum aspicitis si dominicam pecuniam teneamus, ita vestrum, fratres charissimi, sollicite pensate, quia a vobis cum usura exigitur quod auditis. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Cum enim hoc redditur quod acceptum fuerat, illud etiam superimpenditur quod acceptum non est. Pensate ergo, fratres charissimi, quia de accepta hac verbi pecunia usuras solvetis, et curate ut ex eo quod auditis etiam alia studeatis intelligere quae non auditis, quatenus alia ex aliis colligentes, etiam illa discatis ex vobismetipsis agere quae necdum ex praedicatoris ore didicistis. Pigrum vero servum qua sententia feriat audiamus: Tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta.